Implicitamque sinu (neque enim pugnare valebat)Abstulit; in facili est omnia posse deo.Pars 'Hymenaee' canunt, pars clamant 'Euhion, euhoe!'Sic coeunt sacro nupta deusque toro.Ergo ubi contigerint positi tibi munera Bacchi,Atque erit in socii femina parte tori,Nycteliumque patrem nocturnaque sacra precare,Ne iubeant capiti vina nocere tuo.Hic tibi multa licet sermone latentia tectoDicere, quae dici sentiat illa sibi:Blanditiasque leves tenui perscribere vino,Ut dominam in mensa se legat illa tuam:Atque oculos oculis spectare fatentibus ignem:Saepe tacens vocem verbaque vultus habet.Fac primus rapias illius tacta labellisPocula, quaque bibet parte puella, bibas:Et quemcumque cibum digitis libaverit illa,Tu pete, dumque petis, sit tibi tacta manus.Sint etiam tua vota, viro placuisse puellae:Utilior vobis factus amicus erit.Huic, si sorte bibes, sortem concede priorem:Huic detur capiti missa corona tuo.Sive erit inferior, seu par, prior omnia sumat:Nec dubites illi verba secunda loqui.Tuta frequensque via est, per amici fallere nomen:Tuta frequensque licet sit via, crimen habet.Inde procurator nimium quoque multa procurat,Et sibi mandatis plura videnda putat.Certa tibi a nobis dabitur mensura bibendi:Officium praestent mensque pedesque suum.Iurgia praecipue vino stimulata caveto,Et nimium faciles ad fera bella manus.Occidit Eurytion stulte data vina bibendo;Aptior est dulci mensa merumque ioco.Si vox est, canta: si mollia brachia, salta:Et quacumque potes dote placere, place.Ebrietas ut vera nocet, sic ficta iuvabit:Fac titubet blaeso subdola lingua sono,Ut, quicquid facias dicasve protervius aequo,Credatur nimium causa fuisse merum.