Quae voluit legisse, volet rescribere lectis:Per numeros venient ista gradusque suos.Forsitan et primo veniet tibi littera tristis,Quaeque roget, ne se sollicitare velis.Quod rogat illa, timet; quod non rogat, optat, ut instes;Insequere, et voti postmodo compos eris.Interea, sive illa toro resupina feretur,Lecticam dominae dissimulanter adi,Neve aliquis verbis odiosas offerat auris,Qua potes ambiguis callidus abde notis.Seu pedibus vacuis illi spatiosa tereturPorticus, hic socias tu quoque iunge moras:Et modo praecedas facito, modo terga sequaris,Et modo festines, et modo lentus eas:Nec tibi de mediis aliquot transire columnasSit pudor, aut lateri continuasse latus;Nec sine te curvo sedeat speciosa theatro:Quod spectes, umeris adferet illa suis.Illam respicias, illam mirere licebit:Multa supercilio, multa loquare notis.Et plaudas, aliquam mimo saltante puellam:Et faveas illi, quisquis agatur amans.Cum surgit, surges; donec sedet illa, sedebis;Arbitrio dominae tempora perde tuae.Sed tibi nec ferro placeat torquere capillos,Nec tua mordaci pumice crura teras.Ista iube faciant, quorum Cybeleïa materConcinitur Phrygiis exululata modis.Forma viros neglecta decet; Minoida TheseusAbstulit, a nulla tempora comptus acu.Hippolytum Phaedra, nec erat bene cultus, amavit;Cura deae silvis aptus Adonis erat.Munditie placeant, fuscentur corpora Campo:Sit bene conveniens et sine labe toga:Lingula ne rigeat, careant rubigine dentes,Nec vagus in laxa pes tibi pelle natet:Nec male deformet rigidos tonsura capillos:Sit coma, sit trita barba resecta manu.Et nihil emineant, et sint sine sordibus ungues:Inque cava nullus stet tibi nare pilus.