Hectora donavit Priamo prece motus Achilles;Flectitur iratus voce rogante deus.Promittas facito: quid enim promittere laedit?Pollicitis dives quilibet esse potest.Spes tenet in tempus, semel est si credita, longum:Illa quidem fallax, sed tamen apta dea est.Si dederis aliquid, poteris ratione relinqui:Praeteritum tulerit, perdideritque nihil.At quod non dederis, semper videare daturus:Sic dominum sterilis saepe fefellit ager:Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor,Et revocat cupidas alea saepe manus.Hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi;Ne dederit gratis quae dedit, usque dabit.Ergo eat et blandis peraretur littera verbis,Exploretque animos, primaque temptet iter.Littera Cydippen pomo perlata fefellit,Insciaque est verbis capta puella suis.Disce bonas artes, moneo, Romana iuventus,Non tantum trepidos ut tueare reos;Quam populus iudexque gravis lectusque senatus,Tam dabit eloquio victa puella manus.Sed lateant vires, nec sis in fronte disertus;Effugiant voces verba molesta tuae.Quis, nisi mentis inops, tenerae declamat amicae?Saepe valens odii littera causa fuit.Sit tibi credibilis sermo consuetaque verba,Blanda tamen, praesens ut videare loqui.Si non accipiet scriptum, inlectumque remittet,Lecturam spera, propositumque tene.Tempore difficiles veniunt ad aratra iuvenci,Tempore lenta pati frena docentur equi:Ferreus adsiduo consumitur anulus usu,Interit adsidua vomer aduncus humo.Quid magis est saxo durum, quid mollius unda?Dura tamen molli saxa cavantur aqua.Penelopen ipsam, persta modo, tempore vinces:Capta vides sero Pergama, capta tamen.Legerit, et nolit rescribere? cogere noli:Tu modo blanditias fac legat usque tuas.