Paelicibus quotiens placavit numina caesis,Atque ait, exta tenens 'ite, placete meo!'Et modo se Europen fieri, modo postulat Io,Altera quod bos est, altera vecta bove.Hanc tamen implevit, vacca deceptus acerna,Dux gregis, et partu proditus auctor erat.Cressa Thyesteo si se abstinuisset amore(Et quantum est uno posse carere viro?),Non medium rupisset iter, curruque retortoAuroram versis Phoebus adisset equis.Filia purpureos Niso furata capillosPube premit rabidos inguinibusque canes.Qui Martem terra, Neptunum effugit in undis,Coniugis Atrides victima dira fuit.Cui non defleta est Ephyraeae flamma Creüsae,Et nece natorum sanguinolenta parens?Flevit Amyntorides per inania lumina Phoenix:Hippolytum pavidi diripuistis equi.Quid fodis inmeritis, Phineu, sua lumina natis?Poena reversura est in caput ista tuum.Omnia feminea sunt ista libidine mota;Acrior est nostra, plusque furoris habet.Ergo age, ne dubita cunctas sperare puellas;Vix erit e multis, quae neget, una, tibi.Quae dant quaeque negant, gaudent tamen esse rogatae:Ut iam fallaris, tuta repulsa tua est.Sed cur fallaris, cum sit nova grata voluptasEt capiant animos plus aliena suis?Fertilior seges est alienis semper in agris,Vicinumque pecus grandius uber habet.Sed prius ancillam captandae nosse puellaeCura sit: accessus molliet illa tuos.Proxima consiliis dominae sit ut illa, videto,Neve parum tacitis conscia fida iocis.Hanc tu pollicitis, hanc tu corrumpe rogando:Quod petis, ex facili, si volet illa, feres.Illa leget tempus (medici quoque tempora servant)Quo facilis dominae mens sit et apta capi.Mens erit apta capi tum, cum laetissima rerumUt seges in pingui luxuriabit humo.