Parcior in nobis nec tam furiosa libido:Legitimum finem flamma virilis habet.Byblida quid referam, vetito quae fratris amoreArsit et est laqueo fortiter ulta nefas?Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amavit,Et nunc obducto cortice pressa latet:Illius lacrimis, quas arbore fundit odora,Unguimur, et dominae nomina gutta tenet.Forte sub umbrosis nemorosae vallibus IdaeCandidus, armenti gloria, taurus erat,Signatus tenui media inter cornua nigro:Una fuit labes, cetera lactis erant.Illum Cnosiadesque Cydoneaeque iuvencaeOptarunt tergo sustinuisse suo.Pasiphaë fieri gaudebat adultera tauri;Invida formosas oderat illa boves.Nota cano: non hoc, centum quae sustinet urbes,Quamvis sit mendax, Creta negare potest.Ipsa novas frondes et prata tenerrima tauroFertur inadsueta subsecuisse manu.It comes armentis, nec ituram cura moraturConiugis, et Minos a bove victus erat.Quo tibi, Pasiphaë, pretiosas sumere vestes?Ille tuus nullas sentit adulter opes.Quid tibi cum speculo, montana armenta petenti?Quid totiens positas fingis, inepta, comas?Crede tamen speculo, quod te negat esse iuvencam.Quam cuperes fronti cornua nata tuae!Sive placet Minos, nullus quaeratur adulter:Sive virum mavis fallere, falle viro!In nemus et saltus thalamo regina relictoFertur, ut Aonio concita Baccha deo.A, quotiens vaccam vultu spectavit iniquo,Et dixit 'domino cur placet ista meo?Aspice, ut ante ipsum teneris exultet in herbis:Nec dubito, quin se stulta decere putet.'Dixit, et ingenti iamdudum de grege duciIussit et inmeritam sub iuga curva trahi,Aut cadere ante aras commentaque sacra coegit,Et tenuit laeta paelicis exta manu.