Tunc aperit mentes aevo rarissima nostroSimplicitas, artes excutiente deo.Illic saepe animos iuvenum rapuere puellae,Et Venus in vinis ignis in igne fuit.Hic tu fallaci nimium ne crede lucernae:Iudicio formae noxque merumque nocent.Luce deas caeloque Paris spectavit aperto,Cum dixit Veneri 'vincis utramque, Venus.'Nocte latent mendae, vitioque ignoscitur omni,Horaque formosam quamlibet illa facit.Consule de gemmis, de tincta murice lana,Consule de facie corporibusque diem.Quid tibi femineos coetus venatibus aptosEnumerem? numero cedet harena meo.Quid referam Baias, praetextaque litora velis,Et quae de calido sulpure fumat aqua?Hinc aliquis vulnus referens in pectore dixit'Non haec, ut fama est, unda salubris erat.'Ecce suburbanae templum nemorale DianaePartaque per gladios regna nocente manu:Illa, quod est virgo, quod tela Cupidinis odit,Multa dedit populo vulnera, multa dabit.Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas,Praecipit imparibus vecta Thalea rotis.Nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes,Dicere praecipuae molior artis opus.Quisquis ubique, viri, dociles advertite mentes,Pollicitisque favens, vulgus, adeste meis.Prima tuae menti veniat fiducia, cunctasPosse capi; capies, tu modo tende plagas.Vere prius volucres taceant, aestate cicadae,Maenalius lepori det sua terga canis,Femina quam iuveni blande temptata repugnet:Haec quoque, quam poteris credere nolle, volet.Utque viro furtiva venus, sic grata puellae:Vir male dissimulat: tectius illa cupit.Conveniat maribus, nequam nos ante rogemus,Femina iam partes victa rogantis agat.Mollibus in pratis admugit femina tauro:Femina cornipedi semper adhinnit equo.