Vincuntur causa Parthi: vincantur et armis;Eoas Latio dux meus addat opes.Marsque pater Caesarque pater, date numen eunti:Nam deus e vobis alter es, alter eris.Auguror, en, vinces; votivaque carmina reddam,Et magno nobis ore sonandus eris.Consistes, aciemque meis hortabere verbis;O desint animis ne mea verba tuis!Tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam,Telaque, ab averso quae iacit hostis equo.Qui fugis ut vincas, quid victo, Parthe, relinquis?Parthe, malum iam nunc Mars tuus omen habet.Ergo erit illa dies, qua tu, pulcherrime rerum,Quattuor in niveis aureus ibis equis.Ibunt ante duces onerati colla catenis,Ne possint tuti, qua prius, esse fuga.Spectabunt laeti iuvenes mixtaeque puellae,Diffundetque animos omnibus ista dies.Atque aliqua ex illis cum regum nomina quaeret,Quae loca, qui montes, quaeve ferantur aquae,Omnia responde, nec tantum siqua rogabit;Et quae nescieris, ut bene nota refer.Hic est Euphrates, praecinctus harundine frontem:Cui coma dependet caerula, Tigris erit.Hos facito Armenios; haec est Danaëia Persis:Urbs in Achaemeniis vallibus ista fuit.Ille vel ille, duces; et erunt quae nomina dicas,Si poteris, vere, si minus, apta tamen.Dant etiam positis aditum convivia mensis:Est aliquid praeter vina, quod inde petas.Saepe illic positi teneris adducta lacertisPurpureus Bacchi cornua pressit Amor:Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas,Permanet et capto stat gravis ille loco.Ille quidem pennas velociter excutit udas:Sed tamen et spargi pectus amore nocet.Vina parant animos faciuntque caloribus aptos:Cura fugit multo diluiturque mero.Tunc veniunt risus, tum pauper cornua sumit,Tum dolor et curae rugaque frontis abit.