Profuit et tenui ventos movisse tabella,Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.Hos aditus Circusque novo praebebit amori,Sparsaque sollicito tristis harena foro.Illa saepe puer Veneris pugnavit harena,Et qui spectavit vulnera, vulnus habet.Dum loquitur tangitque manum poscitque libellumEt quaerit posito pignore, vincat uter,Saucius ingemuit telumque volatile sensit,Et pars spectati muneris ipse fuit.Quid, modo cum belli navalis imagine CaesarPersidas induxit Cecropiasque rates?Nempe ab utroque mari iuvenes, ab utroque puellaeVenere, atque ingens orbis in Urbe fuit.Quis non invenit turba, quod amaret, in illa?Eheu, quam multos advena torsit amor!Ecce, parat Caesar domito quod defuit orbiAddere: nunc, oriens ultime, noster eris.Parthe, dabis poenas: Crassi gaudete sepulti,Signaque barbaricas non bene passa manus.Ultor adest, primisque ducem profitetur in annis,Bellaque non puero tractat agenda puer.Parcite natales timidi numerare deorum:Caesaribus virtus contigit ante diem.Ingenium caeleste suis velocius annisSurgit, et ignavae fert male damna morae.Parvus erat, manibusque duos Tirynthius anguesPressit, et in cunis iam Iove dignus erat.Nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti,Cum timuit thyrsos India victa tuos?Auspiciis annisque patris, puer, arma movebis,Et vinces annis auspiciisque patris:Tale rudimentum tanto sub nomine debes,Nunc iuvenum princeps, deinde future senum;Cum tibi sint fratres, fratres ulciscere laesos:Cumque pater tibi sit, iura tuere patris.Induit arma tibi genitor patriaeque tuusque:Hostis ab invito regna parente rapit;Tu pia tela feres, sceleratas ille sagittas:Stabit pro signis iusque piumque tuis.