Nam timor unus erat, facies non una timoris:Pars laniat crines, pars sine mente sedet;Altera maesta silet, frustra vocat altera matrem:Haec queritur, stupet haec; haec manet, illa fugit;Ducuntur raptae, genialis praeda, puellae,Et potuit multas ipse decere timor.Siqua repugnarat nimium comitemque negabat,Sublatam cupido vir tulit ipse sinu,Atque ita 'quid teneros lacrimis corrumpis ocellos?Quod matri pater est, hoc tibi' dixit 'ero.'Romule, militibus scisti dare commoda solus:Haec mihi si dederis commoda, miles ero.Scilicet ex illo sollemnia more theatraNunc quoque formosis insidiosa manent.Nec te nobilium fugiat certamen equorum;Multa capax populi commoda Circus habet.Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris,Nec tibi per nutus accipienda nota est:Proximus a domina, nullo prohibente, sedeto,Iunge tuum lateri qua potes usque latus;Et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi,Quod tibi tangenda est lege puella loci.Hic tibi quaeratur socii sermonis origo,Et moveant primos publica verba sonos.Cuius equi veniant, facito, studiose, requiras:Nec mora, quisquis erit, cui favet illa, fave.At cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis,Tu Veneri dominae plaude favente manu;Utque fit, in gremium pulvis si forte puellaeDeciderit, digitis excutiendus erit:Etsi nullus erit pulvis, tamen excute nullum:Quaelibet officio causa sit apta tuo.Pallia si terra nimium demissa iacebunt,Collige, et inmunda sedulus effer humo;Protinus, officii pretium, patiente puellaContingent oculis crura videnda tuis.Respice praeterea, post vos quicumque sedebit,Ne premat opposito mollia terga genu.Parva leves capiunt animos: fuit utile multisPulvinum facili composuisse manu.