Mittor ad Alciden a coniuge conscia mentisLittera, si coniunx Deianira tua est:Gratulor Oechaliam titulis accedere nostris;Victorem victae succubuisse queror.Fama Pelasgiadas subito pervenit in urbesDecolor et factis infitianda tuis,Quem numquam Iuno seriesque inmensa laborumFregerit, huic Iolen inposuisse iugum.Hoc velit Eurystheus, velit hoc germana Tonantis,Laetaque sit vitae labe noverca tuae;At non ille, brevis cui nox — si creditur — unaLuctanti, ut tantus conciperere, fuit.Plus tibi quam Iuno, nocuit Venus: illa premendoSustulit, haec humili sub pede colla tenet.Respice vindicibus pacatum viribus orbem,Qua latam Nereus caerulus ambit humum.Se tibi pax terrae, tibi se tuta aequora debent;Inplesti meritis solis utramque domum.Quod te laturum est, caelum prius ipse tulisti;Hercule supposito sidera fulsit Atlans.Quid nisi notitia est misero quaesita pudori,Si cumulas turpi facta priora nota?Tene ferunt geminos pressisse tenaciter angues,Cum tener in cunis iam Iove dignus eras?Coepisti melius quam desinis; ultima primisCedunt; dissimiles hic vir et ille puer.Quem non mille ferae, quem non Stheneleius hostis,Non potuit Iuno vincere, vincit amor.At bene nupta feror, quia nominer Herculis uxor,Sitque socer, rapidis qui tonat altus equis.Quam male inaequales veniunt ad aratra iuvenci,Tam premitur magno coniuge nupta minor.Non honor est sed onus species laesura ferentis;Siqua voles apte nubere, nube pari.Vir mihi semper abest, et coniuge notior hospes,Monstraque terribiles persequiturque feras.Ipsa domo vidua votis operata pudicisTorqueor, infesto ne vir ab hoste cadat;Inter serpentes aprosque avidosque leonesIactor et haesuros terna per ora canes.