Ante meos oculos adducitur advena paelex,Nec mihi, quae patior, dissimulare licet!Non sinis averti; mediam captiva per urbemInvitis oculis adspicienda venit.Nec venit incultis captarum more capillis,Fortunam vultu fassa decente suam;Ingreditur late lato spectabilis auro,Qualiter in Phrygia tu quoque cultus eras.Dat vultum populo sublimis ut Hercule victo;Oechaliam vivo stare parente putes.Forsitan et pulsa Aetolide DeianiraNomine deposito paelicis uxor erit,Eurytidosque Ioles atque Aonii AlcidaeTurpia famosus corpora iunget Hymen.Mens fugit admonitu, frigusque perambulat artus,Et iacet in gremio languida facta manus.Me quoque cum multis, sed me sine crimine amasti.Ne pigeat, pugnae bis tibi causa fui.Cornua flens legit ripis Achelous in udisTruncaque limosa tempora mersit aqua;Semivir occubuit in lotifero EuenoNessus, et infecit sanguis equinus aquas.Sed quid ego haec refero? scribenti nuntia venitFama, virum tunicae tabe perire meae.Ei mihi! quid feci? quo me furor egit amantem?Inpia quid dubitas Deianira mori?An tuus in media coniunx lacerabitur Oeta,Tu sceleris tanti causa superstes eris?Siquid adhuc habeo facti, cur Herculis uxorCredar, coniugii mors mea pignus erit!Tu quoque cognosces in me, Meleagre, sororem!Inpia quid dubitas Deianira mori?Heu devota domus! solio sedet Agrios alto;Oenea desertum nuda senecta premit.Exulat ignotis Tydeus germanus in oris;Alter fatali vivus in igne situs;Exegit ferrum sua per praecordia mater.Inpia quid dubitas Deianira mori?Deprecor hoc unum per iura sacerrima lecti,Ne videar fatis insidiata tuis.