Pelides utinam vitasset Apollinis arcus!Damnaret nati facta proterva pater;Nec quondam placuit nec nunc placuisset AchilliAbducta viduum coniuge flere virum.Quae mea caelestis iniuria fecit iniquos,Quod mihi — vae miserae! — sidus obesse querar?Parva mea sine matre fui, pater arma ferebat,Et duo cum vivant, orba duobus eram.Non tibi blanditias primis, mea mater, in annisIncerto dictas ore puella tuli;Non ego captavi brevibus tua colla lacertisNec gremio sedi sarcina grata tuo.Non cultus tibi cura mei, nec pacta maritoIntravi thalamos matre parante novos.Obvia prodieram reduci tibi — vera fatebor —Nec facies nobis nota parentis erat!Te tamen esse Helenen, quod eras pulcherrima, sensi;Ipsa requirebas, quae tua nata foret!Pars haec una mihi, coniunx bene cessit Orestes;Is quoque, ni pro se pugnat, ademptus erit.Pyrrhus habet captam reduce et victore parente —Hoc munus nobis diruta Troia dedit!Cum tamen altus equis Titan radiantibus instant,Perfruor infelix liberiore malo;Nox ubi me thalamis ululantem et acerba gementemCondidit in maesto procubuique toro,Pro somno lacrimis oculi funguntur obortis,Quaque licet, fugio sicut ab hoste virum.Saepe malis stupeo rerumque oblita lociqueIgnara tetigi Scyria membra manu,Utque nefas sensi, male corpora tacta relinquoEt mihi pollutas credor habere manus.Saepe Neoptolemi pro nomine nomen OrestaeExit, et errorem vocis ut omen amo.Per genus infelix iuro generisque parentem,Qui freta, qui terras et sua regna quatit;Per patris ossa tui, patrui mihi, quae tibi debent,Quod se sub tumulo fortiter ulta iacent —Aut ego praemoriar primoque exstinguar in aevo,Aut ego Tantalidae Tantalis uxor ero!