Accipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae;Quae legis, a nobis ultima verba legis:Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbisAd vada Maeandri concinit albus olor.Nec quia te nostra sperem prece posse moveri,Adloquor — adverso movimus ista deo;Sed merita et famam corpusque animumque pudicumCum male perdiderim, perdere verba leve est.Certus es ire tamen miseramque relinquere Dido,Atque idem venti vela fidemque ferent?Certus es, Aenea, cum foedere solvere naves,Quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi?Nec nova Carthago, nec te crescentia tanguntMoenia nec sceptro tradita summa tuo?Facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbemAltera, quaesita est altera terra tibi.Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam?Quis sua non notis arva tenenda dabit?Scilicet alter amor tibi restat et altera Dido;Quamque iterum fallas altera danda fides.Quando erit, ut condas instar Carthaginis urbemEt videas populos altus ab arce tuos?Omnia ut eveniant, nec te tua vota morentur,Unde tibi, quae te sic amet, uxor erit?Uror, ut inducto ceratae sulpure taedae,Ut pia fumosis addita tura focis.Aeneas oculis semper vigilantis inhaeret;Aenean animo noxque quiesque refert.Ille quidem male gratus et ad mea munera surdus,Et quo, si non sim stulta, carere velim;Non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi,Sed queror infidum questaque peius amo.Parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem,Frater Amor, castris militet ille tuis!Aut ego, quae coepi, (neque enim dedignor) amorem,Materiam curae praebeat ille meae!Fallor, et ista mihi falso iactatur imago;Matris ab ingenio dissidet ille suae.Te lapis et montes innataque rupibus altisRobora, te saevae progenuere ferae,