Sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas,Presserunt umeros sacra paterque tuos.Omnia mentiris, neque enim tua fallere linguaIncipit a nobis, primaque plector ego.Si quaeras, ubi sit formosi mater Iuli —Occidit a duro sola relicta viro!Haec mihi narraras — sat me monuere! merentemUre; minor culpa poena futura mea est.Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent.Per mare, per terras septima iactat hiemps.Fluctibus eiectum tuta statione recepiVixque bene audito nomine regna dedi.His tamen officiis utinam contenta fuissem,Et mihi concubitus fama sepulta foret!Illa dies nocuit, qua nos declive sub antrumCaeruleus subitis conpulit imber aquis.Audieram vocem; nymphas ululasse putavi —Eumenides fati signa dedere mei!Exige, laese pudor, poenas! violate SychaeiAd quas, me miseram, plena pudoris eo.Est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus(Oppositae frondes velleraque alba tegunt).Hinc ego me sensi noto quater ore citari;Ipse sono tenui dixit 'Elissa, veni!'Nulla mora est, venio, venio tibi debita coniunx;Sum tamen admissi tarda pudore mei.Da veniam culpae! decepit idoneus auctor;Invidiam noxae detrahit ille meae.Diva parens seniorque pater, pia sarcina nati,Spem mihi mansuri rite dedere viri.Si fuit errandum, causas habet error honestas;Adde fidem, nulla parte pigendus erit.Durat in extremum vitaeque novissima nostraeProsequitur fati, qui fuit ante, tenor.Occidit internas coniunx mactatus ad aras,Et sceleris tanti praemia frater habet;Exul agor cineresque viri patriamque relinquo,Et feror in dubias hoste sequente vias.Adplicor his oris fratrique elapsa fretoqueQuod tibi donavi, perfide, litus emo.