Non equidem secura fui semperque verebar,Ne pater Argolica sumeret urbe nurum.Argolidas timui — nocuit mihi barbara paelex!Non expectata vulnus ab hoste tuli.Nec facie meritisque placet, sed carmina novitDiraque cantata pabula falce metit.Illa reluctantem cursu deducere lunamNititur et tenebris abdere solis equos;Illa refrenat aquas obliquaque flumina sistit;Illa loco silvas vivaque saxa movet.Per tumulos errat passis discincta capillisCertaque de tepidis colligit ossa rogis.Devovet absentis simulacraque cerea figit,Et miserum tenuis in iecur urget acus —Et quae nescierim melius. male quaeritur herbisMoribus et forma conciliandus amor.Hanc potes amplecti thalamoque relictus in unoInpavidus somno nocte silente frui?Scilicet ut tauros, ita te iuga ferre coegitQuaque feros anguis, te quoque mulcet ope.Adde, quod adscribi factis procerumque tuisqueSese avet, et titulo coniugis uxor obest.Atque aliquis Peliae de partibus acta venenisInputat et populum, qui sibi credat, habet:'Non haec Aesonides, sed Phasias AeetineAurea Phrixeae terga revellit ovis.'Non probat Alcimede mater tua — consule matrem —Non pater, a gelido cui venit axe nurus.Illa sibi a Tanai Scythiaeque paludibus udaeQuaerat et a ripa Phasidos usque virum!Mobilis Aesonide vernaque incertior aura,Cur tua polliciti pondere verba carent?Vir meus hinc ieras: cur non meus inde redisti?Sim reducis coniunx, sicut euntis eram!Si te nobilitas generosaque nomina tangunt —En, ego Minoo nata Thoante feror!Bacchus avus; Bacchi coniunx redimita coronaPraeradiat stellis signa minora suis.Dos tibi Lemnos erit, terra ingeniosa colenti;Me quoque dotalis inter habere potes.