Singula dum narrat, studio cursuque loquendiDetegit ingenio vulnera nostra suo.Heu! ubi pacta fides? ubi conubialia iuraFaxque sub arsuros dignior ire rogos?Non ego sum furto tibi cognita; pronuba IunoAdfuit et sertis tempora vinctus Hymen.At mihi nec Iuno, nec Hymen, sed tristis ErinysPraetulit infaustas sanguinolenta faces.Quid mihi cum Minyis, quid cum Dodonide pinu?Quid tibi cum patria, navita Tiphy, mea?Non erat hic aries villo spectabilis aureo,Nec senis Aeetae regia Lemnos erat.Certa fui primo (sed me mala fata trahebant)Hospita feminea pellere castra manu;Lemniadesque viros, nimium quoque, vincere norunt.Milite tam forti terra tuenda fuit!Urbe virum iuvi, tectoque animoque recepi!Hic tibi bisque aestas bisque cucurrit hiemps.Tertia messis erat, cum tu dare vela coactusInplesti lacrimis talia verba suis:'Abstrahor, Hypsipyle; sed dent modo fata recursus,Vir tuus hinc abeo, vir tibi semper ero.Quod tamen e nobis gravida celatur in alvo,Vivat, et eiusdem simus uterque parens!'Hactenus, et lacrimis in falsa cadentibus oraCetera te memini non potuisse loqui.Ultimus e sociis sacram conscendis in Argo.Illa volat; ventus concava vela tenet;Caerula propulsae subducitur unda carinae;Terra tibi, nobis adspiciuntur aquae.In latus omne patens turris circumspicit undas;Huc feror, et lacrimis osque sinusque madent.Per lacrimas specto, cupidaeque faventia mentiLongius adsueto lumina nostra vident.Adde preces castas inmixtaque vota timori —Nunc quoque te salvo persoluenda mihi.Vota ego persolvam? votis Medea fruetur!Cor dolet, atque ira mixtus abundat amor.Dona feram templis, vivum quod Iasona perdo?Hostia pro damnis concidat icta meis?