Nunc etiam peperi; gratare ambobus, Iason!Dulce mihi gravidae fecerat auctor onus.Felix in numero quoque sum prolemque gemellam,Pignora Lucina bina favente dedi.Si quaeris, cui sint similes, cognosceris illis.Fallere non norunt; cetera patris habent.Legatos quos paene dedi pro matre ferendos;Sed tenuit coeptas saeva noverca vias.Medeam timui: plus est Medea noverca;Medeae faciunt ad scelus omne manus.Spargere quae fratris potuit lacerata per agrosCorpora, pignoribus parceret illa meis?Hanc tamen o demens Colchisque ablate venenis,Diceris Hypsipyles praeposuisse toro.Turpiter illa virum cognovit adultera virgo;Me tibi teque mihi taeda pudica dedit.Prodidit illa patrem; rapui de clade Thoanta.Deseruit Colchos; me mea Lemnos habet.Quid refert, scelerata piam si vincet et ipsoCrimine dotata est emeruitque virum?Lemniadum facinus culpo, non miror, Iason;Quamlibet ignavis iste dat arma dolor.Dic age, si ventis, ut oportuit, actus iniquisIntrasses portus tuque comesque meos,Obviaque exissem fetu comitante gemello —Hiscere nempe tibi terra roganda fuit! —Quo vultu natos, quo me, scelerate, videres?Perfidiae pretio qua nece dignus eras?Ipse quidem per me tutus sospesque fuisses —Non quia tu dignus, sed quia mitis ego.Paelicis ipsa meos inplessem sanguine vultus,Quosque veneficiis abstulit illa suis!Medeae Medea forem! quodsi quid ab altoIustus adest votis Iuppiter ille meis,Quod gemit Hypsipyle, lecti quoque subnuba nostriMaereat et leges sentiat ipsa suas;Utque ego destituor coniunx materque duorum,A totidem natis orba sit illa viro!Nec male parta diu teneat peiusque relinquat —Exulet et toto quaerat in orbe fugam!