Non ego miror opes, nec me tua regia tangitNec de tot Priami dicar ut una nurus —Non tamen ut Priamus nymphae socer esse recuset,Aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus;Dignaque sum fieri rerum matrona potentis;Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus.Nec me, faginea quod tecum fronde iacebam,Despice; purpureo sum magis apta toro.Denique tutus amor meus est; ibi nulla paranturBella, nec ultrices advehit unda rates.Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis;Hac venit in thalamos dote superba tuos.Quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem,Vel cum Deiphobo Polydamanta roga;Quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse,Consule, quis aetas longa magistra fuit!Turpe rudimentum, patriae praeponere raptam.Causa pudenda tua est; iusta vir arma movet.Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam,Quae sit in amplexus tam cito versa tuos.Ut minor Atrides temerati foedera lectiClamat et externo laesus amore dolet,Tu quoque clamabis. nulla reparabilis arteLaesa pudicitia est; deperit illa semel.Ardet amore tui? sic et Menelaon amavit.Nunc iacet in viduo credulus ille toro.Felix Andromache, certo bene nupta marito!Uxor ad exemplum fratris habenda fui;Tu levior foliis, tum cum sine pondere suciMobilibus ventis arida facta volant;Et minus est in te quam summa pondus arista,Quae levis adsiduis solibus usta riget.Hoc tua — nam recolo — quondam germana canebat,Sic mihi diffusis vaticinata comis:'Quid facis, Oenone? quid harenae semina mandas?Non profecturis litora bubus aras.Graia iuvenca venit, quae te patriamque domumquePerdat! io prohibe! Graia iuvenca venit!Dum licet, obscenam ponto demergite puppim!Heu! quantum Phrygii sanguinis illa vehit!'