Consului — neque enim modice terrebar — anusqueLongaevosque senes. constitit esse nefas.Caesa abies, sectaeque trabes, et classe parataCaerula ceratas accipit unda rates.Flesti discedens — hoc saltim parce negare!Miscuimus lacrimas maestus uterque suas;Non sic adpositis vincitur vitibus ulmus,Ut tua sunt collo bracchia nexa meo.A! quotiens, cum te vento quererere teneri,Riserunt comites — ille secundus erat!Oscula dimissae quotiens repetita dedisti!Quam vix sustinuit dicere lingua 'vale'!Aura levis rigido pendentia lintea maloSuscitat, et remis eruta canet aqua.Prosequor infelix oculis abeuntia vela,Qua licet, et lacrimis umet harena meis,Utque celer venias, virides Nereidas oro —Scilicet ut venias in mea damna celer!Votis ergo meis alii rediture redisti?Ei mihi, pro dira paelice blanda fui!Adspicit inmensum moles nativa profundum —Mons fuit; aequoreis illa resistit aquis.Hinc ego vela tuae cognovi prima carinae,Et mihi per fluctus impetus ire fuit.Dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora —Pertimui; cultus non erat ille tuus.Fit propior terrasque cita ratis attigit aura;Femineas vidi corde tremente genas.Non satis id fuerat — quid enim furiosa morabar? —Haerebat gremio turpis amica tuo!Tunc vero rupique sinus et pectora planxi,Et secui madidas ungue rigente genas,Inplevique sacram querulis ululatibus IdenIlluc has lacrimas in mea saxa tuli.Sic Helene doleat defectaque coniuge ploret,Quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat!Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequanturAequora legitimos destituantque viros;At cum pauper eras armentaque pastor agebas,Nulla nisi Oenone pauperis uxor erat.