Seu lentum valido torques hastile lacerto,Ora ferox in se versa lacertus habet,Sive tenes lato venabula cornea ferro.Denique nostra iuvat lumina, quidquid agis.Tu modo duritiam silvis depone iugosis;Non sum militia digna perire tua.Quid iuvat incinctae studia exercere Dianae,Et Veneri numeros eripuisse suos?Quod caret alterna requie, durabile non est;Haec reparat vires fessaque membra novat.Arcus — et arma tuae tibi sunt imitanda Dianae —Si numquam cesses tendere, mollis erit.Clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbasConciderant illo percutiente ferae;Nec tamen Aurorae male se praebebat amandum.Ibat ad hunc sapiens a sene diva viro.Saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatumSustinuit positos quaelibet herba duos.Arsit et Oenides in Maenalia Atalanta;Illa ferae spolium pignus amoris habet.Nos quoque quam primum turba numeremur in ista!Si Venerem tollas, rustica silva tua est.Ipsa comes veniam, nec me latebrosa movebuntSaxa neque obliquo dente timendus aper.Aequora bina suis obpugnant fluctibus isthmon,Et tenuis tellus audit utrumque mare.Hic tecum Troezena colam, Pittheia regna;Iam nunc est patria carior illa mea.Tempore abest aberitque diu Neptunius heros;Illum Pirithoi detinet ora sui.Praeposuit Theseus — nisi si manifesta negamus —Pirithoum Phaedrae Pirithoumque tibi.Sola nec haec ad nos iniuria venit ab illo;In magnis laesi rebus uterque sumus.Ossa mei fratris clava perfracta trinodiSparsit humi; soror est praeda relicta feris.Prima securigeras inter virtute puellasTe peperit, nati digna vigore parens;Si quaeras, ubi sit — Theseus latus ense peregit,Nec tanto mater pignore tuta fuit.