At ne nupta quidem taedaque accepta iugali —Cur, nisi ne caperes regna paterna nothus?Addidit et fratres ex me tibi, quos tamen omnisNon ego tollendi causa, sed ille fuit.O utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,In medio nisu viscera rupta forent!I nunc, sic meriti lectum reverere parentis —Quem fugit et factis abdicat ipse suis!Nec, quia privigno videar coitura noverca,Terruerint animos nomina vana tuos.Ista vetus pietas, aevo moritura futuro,Rustica Saturno regna tenente fuit.Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret,Et fas omne facit fratre marita soror.Illa coit firma generis iunctura catena,Inposuit nodos cui Venus ipsa suos.Nec labor est celare, licet peccemus, amorem.Cognato poterit nomine culpa tegi.Viderit amplexos aliquis, laudabimur ambo;Dicar privigno fida noverca meo.Non tibi per tenebras duri reseranda maritiIanua, non custos decipiendus erit;Ut tenuit domus una duos, domus una tenebit;Oscula aperta dabas, oscula aperta dabis;Tutus eris mecum laudemque merebere culpa,Tu licet in lecto conspiciare meo.Tolle moras tantum properataque foedera iunge —Qui mihi nunc saevit, sic tibi parcat Amor!Non ego dedignor supplex humilisque precari.Heu! ubi nunc fastus altaque verba iacent?Et pugnare diu nec me submittere culpaeCerta fui — certi siquid haberet amor;Victa precor genibusque tuis regalia tendoBracchia! quid deceat, non videt ullus amans.Depudui, profugusque pudor sua signa reliquit.Da veniam fasse duraque corda doma!Quod mihi sit genitor, qui possidet aequora, Minos,Quod veniant proavi fulmina torta manu,Quod sit avus radiis frontem vallatus acutis,Purpureo tepidum qui movet axe diem —