Qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille?Quo levis a nobis tam cito fugit amor?An miseros tristis fortuna tenaciter urget,Nec venit inceptis mollior hora malis?Diruta Marte tuo Lyrnesia moenia vidi —Et fueram patriae pars ego magna meae;Vidi consortes pariter generisque necisqueTres cecidisse, quibus, quae mihi, mater erat;Vidi, quantus erat, fusum tellure cruentaPectora iactantem sanguinolenta virum.Tot tamen amissis te conpensavimus unum;Tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras.Tu mihi, iuratus per numina matris aquosae,Utile dicebas ipse fuisse capi —Scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellasEt mecum fugias quae tibi dantur opes!Quin etiam fama est, cum crastina fulserit Eos,Te dare nubiferis lintea velle Notis.Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures,Sanguinis atque animi pectus inane fuit.Ibis et — o miseram! — cui me, violente, relinquis?Quis mihi desertae mite levamen erit?Devorer ante, precor, subito telluris hiatuAut rutilo missi fulminis igne cremer,Quam sine me Pthiis canescant aequora remis,Et videam puppes ire relicta tuas!Si tibi iam reditusque placent patriique Penates,Non ego sum classi sarcina magna tuae.Victorem captiva sequar, non nupta maritum;Est mihi, quae lanas molliat, apta manus.Inter Achaeiadas longe pulcherrima matresIn thalamos coniunx ibit eatque tuos,Digna nurus socero, Iovis Aeginaeque nepote,Cuique senex Nereus prosocer esse velit.Nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus,Et minuent plenas stamina nostra colos.Exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor —Quae mihi nescio quo non erit aequa modo —Neve meos coram scindi patiare capillosEt leviter dicas: 'haec quoque nostra fuit.'