Littera pervenit tua, quo consuevit, Aconti,Et paene est oculis insidiate meis.Pertimui, scriptumque tuum sine murmure legi,Iuraret ne quos inscia lingua deos.Et, puto, captasses iterum, nisi, ut ipse fateris,Promissam scires me satis esse semel.Nec lectura fui, sed, si tibi dura fuissem,Aucta foret saevae forsitan ira deae.Omnia cum faciam, cum dem pia tura Dianae,Illa tamen iusta plus tibi parte favet,Utque cupis credi, memori te vindicat ira;Talis in Hippolyto vix fuit illa suo.At melius virgo favisset virginis annis,Quos vereor paucos ne velit esse mihi.Languor enim causis non apparentibus haeret;Adiuvor et nulla fessa medentis ope.Quam tibi nunc gracilem vix haec rescribere quamquePallida vix cubito membra levare putas?Nunc timor accedit, ne quis nisi conscia nutrixColloquii nobis sentiat esse vices.Ante fores sedet haec quid agamque rogantibus intus,Ut possim tuto scribere, 'dormit,' ait.Mox, ubi, secreti longi causa optima, somnusCredibilis tarda desinit esse mora,Iamque venire videt quos non admittere durum est,Excreat et dicta dat mihi signa nota.Sicut erant, properans verba inperfecta relinquo,Et tegitur trepido littera coepta sinu.Inde meos digitos iterum repetita fatigat;Quantus sis nobis adspicis ipse labor.Quo peream si dignus eras, ut vera loquamur;Sed melior iusto quamque mereris ego.Ergo te propter totiens incerta salutisCommentis poenas doque dedique tuis?Haec nobis formae te laudatore superbaeContingit merces? et placuisse nocet?Si tibi deformis, quod mallem, visa fuissem,Culpatum nulla corpus egeret ope;Nunc laudata gemo, nunc me certamine vestroPerditis, et proprio vulneror ipsa bono.