Quam saepe ut tardis feci convicia remis,Questaque sum vento lintea parca dari!Et iam transieram Myconon, iam Tenon et Andron,Inque meis oculis candida Delos erat;Quam procul ut vidi, 'quid me fugis, insula,' dixi,'Laberis in magno numquid, ut ante, mari?'Institeram terrae, cum iam prope luce peractaDemere purpureis sol iuga vellet equis.Quos idem solitos postquam revocavit ad ortus,Comuntur nostrae matre iubente comae.Ipsa dedit gemmas digitis et crinibus aurum,Et vestes umeris induit ipsa meis.Protinus egressae superis, quibus insula sacra est,Flava salutatis tura merumque damus;Dumque parens aras votivo sanguine tingit,Sectaque fumosis ingerit exta focis,Sedula me nutrix altas quoque ducit in aedes,Erramusque vago per loca sacra pede.Et modo porticibus spatior modo munera regumMiror et in cunctis stantia signa locis;Miror et innumeris structam de cornibus aram,Et de qua pariens arbore nixa dea est,Et quae praeterea — neque enim meminive libetveQuidquid ibi vidi dicere — Delos habet.Forsitan haec spectans a te spectabar, Aconti,Visaque simplicitas est mea posse capi.In templum redeo gradibus sublime Dianae —Tutior hoc ecquis debuit esse locus?Mittitur ante pedes malum cum carmine tali —Ei mihi, iuravi nunc quoque paene tibi!Sustulit hoc nutrix mirataque 'perlege!' dixit.Insidias legi, magne poeta, tuas!Nomine coniugii dicto confusa pudore,Sensi me totis erubuisse genis,Luminaque in gremio veluti defixa tenebam —Lumina propositi facta ministra tui.Inprobe, quid gaudes? aut quae tibi gloria parta est?Quidve vir elusa virgine laudis habes?Non ego constiteram sumpta peltata securi,Qualis in Iliaco Penthesilea solo;