Nec loquor, et tecto simulatur lumine somnus,Captantem tactus reicioque manum.Ingemit et tacito suspirat pectore, mequeOffensam, quamvis non mereatur, habet.Ei mihi, quod gaudes, et te iuvat ista voluntas!Ei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos!At mihi siqua foret, tu nostra iustius ira,Qui mihi tendebas retia, dignus eras.Scribis, ut invalidum liceat tibi visere corpus.Es procul a nobis, et tamen inde noces.Mirabar quare tibi nomen Acontius esset;Quod faciat longe vulnus, acumen habes.Certe ego convalui nondum de vulnere tali,Ut iaculo scriptis eminus icta tuis.Quid tamen huc venias? sane miserabile corpus,Ingenii videas magna tropaea tui!Concidimus macie; color est sine sanguine, qualemIn pomo refero mente fuisse tuo,Candida nec mixto sublucent ora rubore.Forma novi talis marmoris esse solet;Argenti color est inter convivia talis,Quod tactum gelidae frigore pallet aquae.Si me nunc videas, visam prius esse negabis,'Arte nec est,' dices, 'ista petita mea,'Promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes,Et cupies illud non meminisse deam.Forsitan et facies iurem ut contraria rursus,Quaeque legam mittes altera verba mihi.Sed tamen adsideas utinam, quod et ipse rogabas,Et videas sponsae languida membra tuae!Durius ut ferro iam sit tibi pectus, Aconti,Tu veniam nostris vocibus ipse petas.Ne tamen ignores ope qua revalescere possim,Quaeritur a Delphis fata canente deo.Is quoque nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat,Neclectam queritur teste sorore fidem.Hoc deus, hoc vates, hoc edita carmina dicunt —A! desunt voto numina nulla tuo!Unde tibi favor hic? nisi si nova forte reperta estQuae capiat magnos littera lecta deos.