Vixque manu pigra totiens infusa resurguntLumina, vix moto corripit igne faces.Saepe coronatis stillant unguenta capillisEt trahitur multo splendida palla croco.Cum tetigit limen, lacrimas mortisque timoremCernit et a cultu multa remota suo,Et pudet in tristi laetum consurgere turba,Quique erat in palla, transit in ora rubor.Proicit ipse sua deductas fronte coronas,Spissaque de nitidis tergit amoma comis;At mihi, vae miserae! torrentur febribus artusEt gravius iusto pallia pondus habent,Nostraque plorantes video super ora parentes,Et face pro thalami fax mihi mortis adest.Parce laboranti, picta dea laeta pharetra,Daque salutiferam iam mihi fratris opem.Turpe tibi est, illum causas depellere leti,Te contra titulum mortis habere meae.Numquid, in umbroso cum velles fonte lavari,Inprudens vultus ad tua labra tuli,Praeteriive tuas de tot caelestibus aras,Ave mea spreta est vestra parente parens?Nil ego peccavi, nisi quod periuria legiInque parum fausto carmine docta fui.Tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem,Tura feras; prosint, quae nocuere, manus!Cur, qui succenses quod adhuc tibi pacta puellaNon tua sit, fieri ne tua possit, agis?Omnia de viva tibi sunt speranda; quid aufertSaeva mihi vitam, spem tibi diva mei?Nec tu credideris illum, cui destinor uxor,Aegra superposita membra fovere manu.Adsidet ille quidem, quantum permittitur, ipseSed meminit nostrum virginis esse torum.Iam quoque nescio quid de me sensisse videtur;Nam lacrimae causa saepe latente cadunt,Et minus audacter blanditur et oscula raraApplicat et timido me vocat ore suam.Nec miror sensisse, notis cum prodar apertis;In dextrum versor, cum venit ille, latus,