Ignoras tua iura; voca! cur arguor absens?Iamdudum dominae more venire iube.Ipsa meos scindas licet imperiosa capillos,Oraque sint digitis livida nostra tuis.Omnia perpetiar; tantum fortasse timebo,Corpore laedatur ne manus ista meo.Sed neque conpedibus nec me conpesce catenis —Servabor firmo vinctus amore tui!Cum bene se quantumque voles satiaverit ira,Ipsa tibi dices: 'quam patienter amat!'Ipsa tibi dices, ubi videris omnia ferri:'Tam bene qui servit, serviat iste mihi!'Nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sitOptima, non ullo causa tuente perit.Hoc quoque — quantumvis sit scriptum iniuria nostrum,Quod de me solo, nempe, queraris, habes.Non meruit falli mecum quoque Delia; si nonVis mihi promissum reddere, redde deae.Adfuit et vidit, cum tu decepta rubebas,Et vocem memori condidit aure tuam.Omina re careant! nihil est violentius illa,Cum sua, quod nolim, numina laesa videt.Testis erit Calydonis aper, sic saevus, ut illoSit magis in natum saeva reperta parens.Testis et Actaeon, quondam fera creditus illis,Ipse dedit leto cum quibus ante feras;Quaeque superba parens saxo per corpus obortoNunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo.Ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere verum,Ne videar causa falsa monere mea;Dicendum tamen est. hoc est, mihi crede, quod aegraIpso nubendi tempore saepe iaces.Consulit ipsa tibi, neu sis periura, laborat,Et salvam salva te cupit esse fide.Inde fit ut, quotiens existere perfida temptas,Peccatum totiens corrigat illa tuum.Parce movere feros animosae virginis arcus;Mitis adhuc fieri, si patiare, potest.Parce, precor, teneros corrumpere febribus artus;Servetur facies ista fruenda mihi.