Di faciant, possim plures inponere nodos,Ut tua sit nulla libera parte fides!Mille doli restant — clivo sudamus in imo;Ardor inexpertum nil sinet esse meus.Sit dubium, possisne capi; captabere certe.Exitus in dis est, sed capiere tamen.Ut partem effugias, non omnia retia falles,Quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor.Si non proficient artes, veniemus ad arma,Inque tui cupido rapta ferere sinu.Non sum, qui soleam Paridis reprehendere factum,Nec quemquam, qui vir, posset ut esse, fuit.Nos quoque — sed taceo! mors huius poena rapinaeUt sit, erit, quam te non habuisse, minor.Aut esses formosa minus, peterere modeste;Audaces facie cogimur esse tua.Tu facis hoc oculique tui, quibus ignea ceduntSidera, qui flammae causa fuere meae;Hoc faciunt flavi crines et eburnea cervix,Quaeque, precor, veniant in mea colla manus,Et decor et vultus sine rusticitate pudentes,Et, Thetidis qualis vix rear esse, pedes.Cetera si possem laudare, beatior essem,Nec dubito, totum quin sibi par sit opus.Hac ego conpulsus, non est mirabile, formaSi pignus volui vocis habere tuae.Denique, dum captam tu te cogare fateri,Insidiis esto capta puella meis.Invidiam patiar; passo sua praemia dentur.Cur suus a tanto crimine fructus abest?Hesionen Telamon, Briseida cepit Achilles;Utraque victorem nempe secuta virum.Quamlibet accuses et sis irata licebit,Irata liceat dum mihi posse frui.Idem, qui facimus, factam tenuabimus iram,Copia placandi sit modo parva tui.Ante tuos liceat flentem consistere vultusEt liceat lacrimis addere verba suis,Utque solent famuli, cum verbera saeva verentur,Tendere submissas ad tua crura manus!