Cur modo te dubiam pavidi flevere parentes,Ignaros culpae quos facis esse tuae?Et cur ignorent? matri licet omnia narres.Nil tua, Cydippe, facta ruboris habent.Ordine fac referas ut sis mihi cognita primumSacra pharetratae dum facit ipsa deae;Ut te conspecta subito, si forte notasti,Restiterim fixis in tua membra genis;Et, te dum nimium miror, nota certa furoris,Deciderint umero pallia lapsa meo;Postmodo nescio qua venisse volubile malum,Verba ferens doctis insidiosa notis,Quod quia sit lectum sancta praesente Diana,Esse tuam vinctam numine teste fidemNe tamen ignoret, scripti sententia quae sit,Lecta tibi quondam nunc quoque verba refer.'Nube, precor,' dicet, 'cui te bona numina iungunt;Quem fore iurasti, sit gener ille mihi.Quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Dianae!'Talis erit mater, si modo mater erit.Sed tamen ut quaerat quis sim qualisque, videto.Inveniet vobis consuluisse deam.Insula, Coryciis quondam celeberrima nymphis,Cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari.Illa mihi patria est; nec, si generosa probatisNomina, despectis arguor ortus avis.Sunt et opes nobis, sunt et sine crimine mores;Amplius utque nihil, me tibi iungit Amor.Appeteres talem vel non iurata maritum;Iuratae vel non talis habendus eram.Haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe;Haec tibi me vigilem scribere iussit Amor;E quibus alterius mihi iam nocuere sagittae,Alterius noceant ne tibi tela, cave!Iuncta salus nostra est — miserere meique tuique;Quid dubitas unam ferre duobus opem?Quod si contigerit, cum iam data signa sonabunt,Tinctaque votivo sanguine Delos erit,Aurea ponetur mali felicis imago,Causaque versiculis scripta duobus erit: