Serventur vultus ad nostra incendia nati,Quique subest niveo lenis in ore rubor.Hostibus et siquis, ne fias nostra, repugnat,Sic sit ut invalida te solet esse mihi!Torqueor ex aequo vel te nubente vel aegraDicere nec possum, quid minus ipse velim;Maceror interdum, quod sim tibi causa dolendiTeque mea laedi calliditate puto.In caput ut nostrum dominae periuria quaesoEveniant; poena tuta sit illa mea!Ne tamen ignorem, quid agas, ad limina crebroAnxius huc illuc dissimulanter eo;Subsequor ancillam furtim famulumque, requirensProfuerint somni quid tibi quidve cibi.Me miserum, quod non medicorum iussa ministro,Effingoque manus, adsideoque toro!Et rursus miserum, quod me procul inde remoto,Quem minime vellem, forsitan alter adest!Ille manus istas effingit, et adsidet aegraeInvisus superis cum superisque mihi,Dumque suo temptat salientem pollice venam,Candida per causam bracchia saepe tenet,Contrectatque sinus, et forsitan oscula iungit.Officio merces plenior ista suo est!Quis tibi permisit nostras praecerpere messes?Ad saepem alterius quis tibi fecit iter?Iste sinus meus est! mea turpiter oscula sumis!A mihi promisso corpore tolle manus!Inprobe, tolle manus! quam tangis, nostra futura est;Postmodo si facies istud, adulter eris.Elige de vacuis quam non sibi vindicet alter;Si nescis, dominum res habet ista suum.Nec mihi credideris — recitetur formula pacti;Neu falsam dicas esse, fac ipsa legat!Alterius thalamo, tibi nos, tibi dicimus, exi!Quid facis hic? exi! non vacat iste torus!Nam quod habes et tu gemini verba altera pacti,Non erit idcirco par tua causa meae.Haec mihi se pepigit, pater hanc tibi, primus ab illa;Sed propior certe quam pater ipsa sibi est.