At mea despecti fugiunt conubia Thraces,Quod ferar externum praeposuisse meis.Atque aliquis 'iam nunc doctas eat,' inquit, 'Athenas;Armiferam Thracen qui regat, alter erit.Exitus acta probat.' careat successibus, opto,Quisquis ab eventu facta notanda putat!At si nostra tuo spumescant aequora remo,Iam mihi, iam dicar consuluisse meis —Sed neque consului, nec te mea regia tangetFessaque Bistonia membra lavabis aqua!Illa meis oculis species abeuntis inhaeret,Cum premeret portus classis itura meos.Ausus es amplecti colloque infusus amantisOscula per longas iungere pressa morasCumque tuis lacrimis lacrimas confundere nostras,Quodque foret velis aura secunda, queriEt mihi discedens suprema dicere voce:'Phylli, fac expectes Demophoonta tuum!'Expectem, qui me numquam visurus abisti?Expectem pelago vela negata meo?Et tamen expecto — redeas modo serus amanti,Ut tua sit solo tempore lapsa fides!Quid precor infelix? te iam tenet altera coniunxForsitan et, nobis qui male favit, amor;Iamque tibi excidimus, nullam, puto, Phyllida nosti.Ei mihi! si, quae sim Phyllis et unde, rogas —Quae tibi, Demophoon, longis erroribus actoThreicios portus hospitiumque dedi,Cuius opes auxere meae, cui dives egentiMunera multa dedi, multa datura fui;Quae tibi subieci latissima regna Lycurgi,Nomine femineo vix satis apta regi,Qua patet umbrosum Rhodope glacialis ad Haemum,Et sacer admissas exigit Hebrus aquas,Cui mea virginitas avibus libata sinistrisCastaque fallaci zona recincta manu!Pronuba Tisiphone thalamis ululavit in illis,Et cecinit maestum devia carmen avis;Adfuit Allecto brevibus torquata colubris,Suntque sepulcrali lumina mota face!