Iunonemque, toris quae praesidet alma maritis,Et per taediferae mystica sacra deae.Si de tot laesis sua numina quisque deorumVindicet, in poenas non satis unus eris.Ah, laceras etiam puppes furiosa refeci,Ut, qua desererer, firma carina foret,Remigiumque dedi, quod me fugiturus haberes.Heu! patior telis vulnera facta meis!Credidimus blandis, quorum tibi copia, verbis;Credidimus generi nominibusque tuis;Credidimus lacrimis — an et hae simulare docentur?Hae quoque habent artes, quaque iubentur, eunt?Dis quoque credidimus. quo iam tot pignora nobis?Parte satis potui qualibet inde capi.Nec moveor, quod te iuvi portuque locoque —Debuit haec meriti summa fuisse mei!Turpiter hospitium lecto cumulasse iugaliPaenitet, et lateri conseruisse latus.Quae fuit ante illam, mallem suprema fuissetNox mihi, dum potui Phyllis honesta mori.Speravi melius, quia me meruisse putavi;Quaecumque ex merito spes venit, aequa venit.Fallere credentem non est operosa puellamGloria. simplicitas digna favore fuit.Sum decepta tuis et amans et femina verbis.Di faciant, laudis summa sit ista tuae!Inter et Aegidas, media statuaris in urbe,Magnificus titulis stet pater ante suis.Cum fuerit Sciron lectus torvusque ProcrustesEt Sinis et tauri mixtaque forma viriEt domitae bello Thebae fusique bimembresEt pulsata nigri regia caeca dei —Hoc tua post illos titulo signetur imago:Hic est, cuius amans hospita capta dolo est.De tanta rerum turba factisque parentisSedit in ingenio Cressa relicta tuo.Quod solum excusat, solum miraris in illo;Heredem patriae, perfide, fraudis agis.Illa — nec invideo — fruitur meliore maritoInque capistratis tigribus alta sedet;