Maesta tamen scopulos fruticosaque litora calcoQuaeque patent oculis litora lata meis.Sive die laxatur humus, seu frigida lucentSidera, prospicio, quis freta ventus agat;Et quaecumque procul venientia lintea vidi,Protinus illa meos auguror esse deos.In freta procurro, vix me retinentibus undis,Mobile qua primas porrigit aequor aquas.Quo magis accedunt, minus et minus utilis adsto;Linquor et ancillis excipienda cado.Est sinus, adductos modice falcatus in arcus;Ultima praerupta cornua mole rigent.Hinc mihi suppositas inmittere corpus in undasMens fuit; et, quoniam fallere pergis, erit.Ad tua me fluctus proiectam litora portent,Occurramque oculis intumulata tuis!Duritia ferrum ut superes adamantaque teque,'Non tibi sic,' dices, 'Phylli, sequendus eram!'Saepe venenorum sitis est mihi; saepe cruentaTraiectam gladio morte perire iuvat.Colla quoque, infidis quia se nectenda lacertisPraebuerunt, laqueis inplicuisse iuvat.Stat nece matura tenerum pensare pudorem.In necis electu parva futura mora est.Inscribere meo causa invidiosa sepulcro.Aut hoc aut simili carmine notus eris:Phyllida Demophoon leto dedit hospes amantem;Ille necis causam praebuit, ipsa manum.