Quem postquam bibulis inlisit fluctus harenis,Unda simul miserum vitaque deseruit.Quidquid id est, timeo; nec tu mea somnia rideNec nisi tranquillo bracchia crede mari!Si tibi non parcis, dilectae parce puellae,Quae numquam nisi te sospite sospes ero!Spes tamen est fractis vicinae pacis in undis;Tu placidas toto pectore finde vias!Interea nanti, quoniam freta pervia non sunt,Leniat invisas littera missa moras.