Quam mihi misisti verbis, Leandre, salutemUt possim missam rebus habere, veni!Longa mora est nobis omnis, quae gaudia differt.Da veniam fassae; non patienter amo!Urimur igne pari, sed sum tibi viribus inpar:Fortius ingenium suspicor esse viris.Ut corpus, teneris ita mens infirma puellis —Deficiam, parvi temporis adde moram!Vos modo venando, modo rus geniale colendoPonitis in varia tempora longa mora.Aut fora vos retinent aut unctae dona palaestrae,Flectitis aut freno colla sequacis equi;Nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducitis hamo;Diluitur posito serior hora mero.His mihi summotae, vel si minus acriter urar,Quod faciam, superest praeter amare nihil.Quod superest facio, teque, o mea sola voluptas,Plus quoque, quam reddi quod mihi possit, amo!Aut ego cum cana de te nutrice susurro,Quaeque tuum, miror, causa moretur iter;Aut mare prospiciens odioso concita ventoCorripio verbis aequora paene tuis;Aut, ubi saevitiae paulum gravis unda remisit,Posse quidem, sed te nolle venire, queror;Dumque queror lacrimae per amantia lumina manant,Pollice quas tremulo conscia siccat anus.Saepe tui specto si sint in litore passus,Inpositas tamquam servet harena notas;Utque rogem de te et scribam tibi, siquis AbydoVenerit, aut, quaero, siquis Abydon eat.Quid referam, quotiens dem vestibus oscula, quas tuHellespontiaca ponis iturus aqua?Sic ubi lux acta est et noctis amicior horaExhibuit pulso sidera clara die,Protinus in summo vigilantia lumina tectoPonimus, adsuetae signa notamque viae,Tortaque versato ducentes stamina fusoFeminea tardas fallimus arte moras.Quid loquar interea tam longo tempore, quaeris?Nil nisi Leandri nomen in ore meo est.