Alcyones solae, memores Ceycis amati,Nescio quid visae sunt mihi dulce queri.Iamque fatigatis umero sub utroque lacertisFortiter in summas erigor altus aquas.Ut procul aspexi lumen, 'meus ignis in illo est:Illa meum,' dixi, 'litora lumen habent!'Et subito lassis vires rediere lacertis,Visaque, quam fuerat, mollior unda mihi.Frigora ne possim gelidi sentire profundi,Qui calet in cupido pectore, praestat amor.Quo magis accedo propioraque litora fiunt,Quoque minus restat, plus libet ire mihi.Cum vero possum cerni quoque, protinus addisSpectatrix animos, ut valeamque facis.Nunc etiam nando dominae placuisse laboro,Atque oculis iacto bracchia nostra tuis.Te tua vix prohibet nutrix descendere in altum —Hoc quoque enim vidi, nec mihi verba dabam.Nec tamen effecit, quamvis retinebat euntem,Ne fieret prima pes tuus udus aqua.Excipis amplexu feliciaque oscula iungis —Oscula, di magni, trans mare digna peti! —Eque tuis demptos umeris mihi tradis amictus,Et madidam siccas aequoris imbre comam.Cetera nox et nos et turris conscia novit,Quodque mihi lumen per vada monstrat iter.Non magis illius numerari gaudia noctisHellespontiaci quam maris alga potest;Quo brevius spatium nobis ad furta dabatur,Hoc magis est cautum, ne foret illud iners.Iamque fugatura Tithoni coniuge noctemPraevius Aurorae Lucifer ortus erat;Oscula congerimus properata sine ordine raptimEt querimur parvas noctibus esse moras.Atque ita cunctatus monitu nutricis amaroFrigida deserta litora turre peto.Digredimur flentes, repetoque ego virginis aequorRespiciens dominam, dum licet, usque meam.Siqua fides vero est, veniens hinc esse natator,Cum redeo, videor naufragus esse mihi.