Tam gelidus quod sis, num te tamen, inprobe, quondamIgnibus Actaeis incaluisse negas?Gaudia rapturo siquis tibi claudere velletAerios aditus, quo paterere modo?Parce, precor, facilemque move moderatius auram —Imperet Hippotades sic tibi triste nihil!Vana peto; precibusque meis obmurmurat ipseQuasque quatit, nulla parte coercet aquas.Nunc daret audaces utinam mihi Daedalus alas —Icarium quamvis hinc prope litus abest!Quidquid erit, patiar, liceat modo corpus in aurasTollere, quod dubia saepe pependit aqua.Interea, dum cuncta negant ventique fretumque,Mente agito furti tempora prima mei.Nox erat incipiens — namque est meminisse voluptas —Cum foribus patriis egrediebar amans.Nec mora, deposito pariter cum veste timoreIactabam liquido bracchia lenta mari.Luna fere tremulum praebebat lumen euntiUt comes in nostras officiosa vias.Hanc ego suspiciens, 'faveas, dea candida,' dixi,'Et subeant animo Latmia saxa tuo!Non sinit Endymion te pectoris esse severi.Flecte, precor, vultus ad mea furta tuos!Tu dea mortalem caelo delapsa petebas;Vera loqui liceat! — quam sequor ipsa dea est.Neu referam mores caelesti pectore dignos,Forma nisi in veras non cadit illa deas.A Veneris facie non est prior ulla tuaque;Neve meis credas vocibus, ipsa vide!Quantum, cum fulges radiis argentea puris,Concedunt flammis sidera cuncta tuis,Tanto formosis formosior omnibus illa est.Si dubitas, caecum, Cynthia, lumen habes.'Haec ego, vel certe non his diversa, locutusPer mihi cedentes sponte ferebar aquas.Unda repercussae radiabat imagine lunae,Et nitor in tacita nocte diurnus erat;Nullaque vox usquam, nullum veniebat ad auresPraeter dimotae corpore murmur aquae.