Saepe per adsiduos languent mea bracchia motus,Vixque per inmensas fessa trahuntur aquas.His ego cum dixi: 'pretium non vile laboris,Iam dominae vobis colla tenenda dabo,'Protinus illa valent, atque ad sua praemia tendunt,Ut celer Eleo carcere missus equus.Ipse meos igitur servo, quibus uror, amoresTeque, magis caelo digna puella, sequor.Digna quidem caelo es — sed adhuc tellure morare,Aut dic, ad superos et mihi qua sit iter!Hic es, et exigue misero contingis amanti,Cumque mea fiunt turbida mente freta.Quid mihi, quod lato non separor aequore, prodest?Num minus haec nobis tam brevis obstat aqua?An malim, dubito, toto procul orbe remotusCum domina longe spem quoque habere meam.Quo propius nunc es, flamma propiore calesco,Et res non semper, spes mihi semper adest.Paene manu quod amo, tanta est vicinia, tango;Saepe sed, heu, lacrimas hoc mihi 'paene' movet!Velle quid est aliud fugientia prendere pomaSpemque suo refugi fluminis ore sequi?Ergo ego te numquam, nisi cum volet unda, tenebo,Et me felicem nulla videbit hiemps,Cumque minus firmum nil sit quam ventus et unda,In ventis et aqua spes mea semper erit?Aestus adhuc tamen est. quid, cum mihi laeserit aequorPlias et Arctophylax Oleniumque pecus?Aut ego non novi, quam sim temerarius, aut meIn freta non cautus tum quoque mittet amor;Neve putes id me, quod abest, promittere, tempus,Pignora polliciti non tibi tarda dabo.Sit tumidum paucis etiamnunc noctibus aequor,Ire per invitas experiemur aquas;Aut mihi continget felix audacia salvo,Aut mors solliciti finis amoris erit!Optabo tamen ut partis expellar in illas,Et teneant portus naufraga membra tuos;Flebis enim tactuque meum dignabere corpusEt 'mortis,' dices, 'huic ego causa fui!'