Hoc quoque, si credes: ad te via prona videtur;A te cum redeo, clivus inertis aquae.Invitus repeto patriam — quis credere possit?Invitus certe nunc moror urbe mea.Ei mihi! cur animis iuncti secernimur undis,Unaque mens, tellus non habet una duos?Vel tua me Sestos, vel te mea sumat Abydos;Tam tua terra mihi, quam tibi nostra placet.Cur ego confundor, quotiens confunditur aequor?Cur mihi, causa levis, ventus obesse potest?Iam nostros curvi norunt delphines amores,Ignotum nec me piscibus esse reor.Iam patet attritus solitarum limes aquarum,Non aliter multa quam via pressa rota.Quod mihi non esset nisi sic iter, ante querebar;At nunc per ventos hoc quoque deesse queror.Fluctibus inmodicis Athamantidos aequora canent,Vixque manet portu tuta carina suo;Hoc mare, cum primum de virgine nomina mersa,Quae tenet, est nanctum, tale fuisse puto.Est satis amissa locus hic infamis ab Helle,Utque mihi parcat, nomine crimen habet.Invideo Phrixo, quem per freta tristia tutumAurea lanigero vellere vexit ovis;Nec tamen officium pecoris navisve requiro,Dummodo, quas findam corpore, dentur aquae.Parte egeo nulla; fiat modo copia nandi,Idem navigium, navita, vector ero!Nec sequor aut Helicen, aut, qua Tyros utitur, Arcton;Publica non curat sidera noster amor.Andromedan alius spectet claramque Coronam,Quaeque micat gelido Parrhasis Ursa polo;At mihi, quod Perseus et cum Iove Liber amarunt,Indicium dubiae non placet esse viae.Est aliud lumen, multo mihi certius istis,Non errat tenebris quo duce noster amor;Hoc ego dum spectem, Colchos et in ultima Ponti,Quaque viam fecit Thessala pinus, eam,Et iuvenem possim superare Palaemona nandoMorsaque quem subito reddidit herba deum.