Mittit Abydenus, quam mallet ferre, salutem,Si cadat unda maris, Sesti puella, tibi.Si mihi di faciles, si sunt in amore secundi,Invitis oculis haec mea verba leges.Sed non sunt faciles; nam cur mea vota moranturCurrere me nota nec patiuntur aqua?Ipsa vides caelum pice nigrius et freta ventisTurbida perque cavas vix adeunda rates.Unus, et hic audax, a quo tibi littera nostraRedditur, e portu navita movit iter;Adscensurus eram, nisi quod, cum vincula proraeSolveret, in speculis omnis Abydos erat.Non poteram celare meos, velut ante, parentes,Quemque tegi volumus, non latuisset amor.Protinus haec scribens, 'felix, i, littera!' dixi,'Iam tibi formosam porriget illa manum.Forsitan admotis etiam tangere labellis,Rumpere dum niveo vincula dente volet.'Talibus exiguo dictis mihi murmure verbis,Cetera cum charta dextra locuta mea est.At quanto mallem, quam scriberet, illa nataret,Meque per adsuetas sedula ferret aquas!Aptior illa quidem placido dare verbera ponto;Est tamen et sensus apta ministra mei.Septima nox agitur, spatium mihi longius anno,Sollicitum raucis ut mare fervet aquis.His ego si vidi mulcentem pectora somnumNoctibus, insani sit mora longa freti!Rupe sedens aliqua specto tua litora tristisEt, quo non possum corpore, mente feror.Lumina quin etiam summa vigilantia turreAut videt aut acies nostra videre putat.Ter mihi deposita est in sicca vestis harena;Ter grave temptavi carpere nudus iter —Obstitit inceptis tumidum iuvenalibus aequor,Mersit et adversis ora natantis aquis.At tu, de rapidis inmansuetissime ventis,Quid mecum certa proelia mente geris?In me, si nescis, Borea, non aequora, saevis!Quid faceres, esset ni tibi notus amor?