A, quotiens digitis, quotiens ego tecta notaviSigna supercilio paene loquente dari!Et saepe extimui ne vir meus illa videret,Non satis occultis erubuique notis!Saepe vel exiguo vel nullo murmure dixi:'Nil pudet hunc.' nec vox haec mea falsa fuit.Orbe quoque in mensae legi sub nomine nostro,Quod deducta mero littera fecit, amo.Credere me tamen hoc oculo renuente negavi —Ei mihi, iam didici sic ego posse loqui!His ego blanditiis, si peccatura fuissem,Flecterer; his poterant pectora nostra capi.Est quoque, confiteor, facies tibi rara, potestqueVelle sub amplexus ire puella tuos;Altera vel potius felix sine crimine fiat,Quam cadat externo noster amore pudor.Disce modo exemplo formosis posse carere;Est virtus placitis abstinuisse bonis.Quam multos credis iuvenes optare quod optas,Qui sapiant? oculos an Paris unus habes?Non tu plus cernis, sed plus temerarius audes:Nec tibi plus cordis, sed nimis oris, adest.Tunc ego te vellem celeri venisse carina,Cum mea virginitas mille petita procis;Si te vidissem, primus de mille fuisses.Iudicio veniam vir dabit ipse meo.Ad possessa venis praeceptaque gaudia, serus;Spes tua lenta fuit; quod petis, alter habet.Ut tamen optarim fieri tua Troica coniunx,Invitam sic me nec Menelaus habet.Desine molle, precor, verbis convellere pectus,Neve mihi, quam te dicis amare, noce;Sed sine quam tribuit sortem fortuna tueri,Nec spolium nostri turpe pudoris ave!At Venus hoc pacta est, et in altae vallibus IdaeTres tibi se nudas exhibuere deae,Unaque cum regnum, belli daret altera laudem,'Tyndaridis coniunx,' tertia dixit, 'eris!'Credere vix equidem caelestia corpora possumArbitrio formam supposuisse tuo,