At peccant aliae, matronaque rara pudica est.Quis prohibet raris nomen inesse meum?Nam mea quod visa est tibi mater idonea, cuiusExemplo flecti me quoque posse putes,Matris in admisso falsa sub imagine lusaeError inest; pluma tectus adulter erat.Nil ego, si peccem, possum nescisse, nec ullusError qui facti crimen obumbret erit.Illa bene erravit vitiumque auctore redemit.Felix in culpa quo Iove dicar ego?Sed genus et proavos et regia nomina iactas.Clara satis domus haec nobilitate sua est.Iuppiter ut soceri proavus taceatur et omneTantalidae Pelopis Tyndareique decus,Dat mihi Leda Iovem cygno decepta parentem,Quae falsam gremio credula fovit avem.I nunc et Phrygiae late primordia gentisCumque suo Priamum Laumedonte refer!Quos ego suspicio; sed qui tibi gloria magna estQuintus, is a nostro nomine primus erit.Sceptra tuae quamvis rear esse potentia terrae,Non tamen haec illis esse minora puto.Si iam divitiis locus hic numeroque virorumVincitur, at certe barbara terra tua est.Munera tanta quidem promittit epistula divesUt possint ipsas illa movere deas;Sed si iam vellem fines transire pudoris,Tu melior culpae causa futurus eras.Aut ego perpetuo famam sine labe tenebo,Aut ego te potius quam tua dona sequar;Utque ea non sperno, sic acceptissima semperMunera sunt, auctor quae pretiosa facit.Plus multo est, quod amas, quod sum tibi causa laboris,Quod per tam longas spes tua venit aquas.Illa quoque, adposita quae nunc facis, inprobe, mensa,Quamvis experiar dissimulare, noto —Cum modo me spectas oculis, lascive, protervis,Quos vix instantes lumina nostra ferunt,Et modo suspiras, modo pocula proxima nobisSumis, quaque bibi, tu quoque parte bibis.