Utque favet Cytherea tibi, quia vicit habetqueParta per arbitrium bina tropaea tuum,Sic illas vereor, quae, si tua gloria vera est,Iudice te causam non tenuere duae;Nec dubito, quin, te si prosequar, arma parentur.Ibit per gladios, ei mihi! noster amor.An fera Centauris indicere bella coegitAtracis Haemonios Hippodamia viros —Tu fore tam iusta lentum Menelaon in iraEt geminos fratres Tyndareumque putas?Quod bene te iactes et fortia facta loquaris,A verbis facies dissidet ista tuis.Apta magis Veneri, quam sunt tua corpora Marti.Bella gerant fortes, tu, Pari, semper ama!Hectora, quem laudas, pro te pugnare iubeto;Militia est operis altera digna tuis.His ego, si saperem pauloque audacior essem,Uterer; utetur, siqua puella sapit —Aut ego deposito sapiam fortasse pudoreEt dabo cunctatas tempore victa manus.Quod petis, ut furtim praesentes ista loquamur,Scimus, quid captes conloquiumque voces;Sed nimium properas, et adhuc tua messis in herba est.Et mora sit voto forsan amica tuo.Hactenus; arcanum furtivae conscia mentisLittera iam lasso pollice sistat opus.Cetera per socias Clymenen Aethramque loquamur,Quae mihi sunt comites consiliumque duae.