Dum loqueris mecum, dum nox sperata paratur,Qui ferat in patriam, iam tibi ventus erit.Cursibus in mediis novitatis plena relinquesGaudia; cum ventis noster abibit amor.An sequar, ut suades, laudataque Pergama visamPronurus et magni Laumedontis ero?Non ita contemno volucris praeconia famae,Ut probris terras inpleat illa meis.Quid de me poterit Sparte, quid Achaia tota,Quid gentes Asiae, quid tua Troia loqui?Quid Priamus de me, Priami quid sentiet uxor,Totque tui fratres Dardanidesque nurus?Tu quoque, qui poteris fore me sperare fidelem,Et non exemplis anxius esse tuis?Quicumque Iliacos intraverit advena portus,Is tibi solliciti causa timoris erit.Ipse mihi quotiens iratus 'adultera!' dices,Oblitus nostro crimen inesse tuum!Delicti fies idem reprehensor et auctor.Terra, precor, vultus obruat ante meos!At fruar Iliacis opibus cultuque beato,Donaque promissis uberiora feram;Purpura nempe mihi pretiosaque texta dabuntur,Congestoque auri pondere dives ero!Da veniam fassae — non sunt tua munera tanti;Nescio quo tellus me tenet ista modo.Quis mihi, si laedar, Phrygiis succurret in oris?Unde petam fratres, unde parentis opem?Omnia Medeae fallax promisit Iason —Pulsa est Aesonia num minus illa domo?Non erat Aeetes, ad quem despecta rediret,Non Idyia parens Chalciopeve soror.Tale nihil timeo — sed nec Medea timebat!Fallitur augurio spes bona saepe suo.Omnibus invenies, quae nunc iactantur in alto,Navibus a portu lene fuisse fretum.Fax quoque me terret, quam se peperisse cruentamAnte diem partus est tua visa parens;Et vatum timeo monitus, quos igne PelasgoIlion arsurum praemonuisse ferunt.