Vix tenui risum, quem dum conpescere luctor,Nil illi potui dicere praeter 'erit.'Vela quidem Creten ventis dedit ille secundis;Sed tu non ideo cuncta licere puta!Sic meus hinc vir abest ut me custodiat absens —An nescis longas regibus esse manus?Forma quoque est oneri; nam quo constantius oreLaudamur vestro, iustius ille timet.Quae iuvat, ut nunc est, eadem mihi gloria damno est,Et melius famae verba dedisse fuit.Nec, quod abest hic me tecum, mirare, relicta;Moribus et vitae credidit ille meae.De facie metuit, vitae confidit, et illumSecurum probitas, forma timere facit.Tempora ne pereant ultro data praecipis, utqueSimplicis utamur commoditate viri.Et libet et timeo, nec adhuc exacta voluntasEst satis; in dubio pectora nostra labant.Et vir abest nobis, et tu sine coniuge dormis,Inque vicem tua me, te mea forma capit;Et longae noctes, et iam sermone coimus,Et tu, me miseram! blandus, et una domus.Et peream, si non invitant omnia culpam;Nescio quo tardor sed tamen ipsa metu!Quod male persuades, utinam bene cogere posses!Vi mea rusticitas excutienda fuit.Utilis interdum est ipsis iniuria passis.Sic certe felix esse coacta forem.Dum novus est, potius coepto pugnemus amori!Flamma recens parva sparsa residit aqua.Certus in hospitibus non est amor; errat, ut ipsi,Cumque nihil speres firmius esse, fugit.Hypsipyle testis, testis Minoia virgo est,In non exhibitis utraque lusa toris.Tu quoque dilectam multos, infide, per annosDiceris Oenonen destituisse tuam.Nec tamen ipse negas; et nobis omnia de teQuaerere, si nescis, maxima cura fuit.Adde, quod, ut cupias constans in amore manere,Non potes. expediunt iam tua vela Phryges;