Utque sit hoc verum, certe pars altera ficta est,Iudicii pretium qua data dicor ego.Non est tanta mihi fiducia corporis, ut meMaxima teste dea dona fuisse putem.Contenta est oculis hominum mea forma probari;Laudatrix Venus est invidiosa mihi.Sed nihil infirmo; faveo quoque laudibus istis —Nam, mens, vox quare, quod cupit esse, neget?Nec tu succense, nimium mihi creditus aegre;Tarda solet magnis rebus inesse fides.Prima mea est igitur Veneri placuisse voluptas;Proxima, me visam praemia summa tibi,Nec te Palladios nec te Iunonis honoresAuditis Helenae praeposuisse bonis.Ergo ego sum virtus, ego sum tibi nobile regnum!Ferrea sim, si non hoc ego pectus amem.Ferrea, crede mihi, non sum; sed amare repugnoIllum, quem fieri vix puto posse meum.Quid bibulum curvo proscindere litus aratro,Spemque sequi coner quam locus ipse negat?Sum rudis ad Veneris furtum, nullaque fidelem —Di mihi sunt testes — lusimus arte virum.Nunc quoque, quod tacito mando mea verba libello,Fungitur officio littera nostra novo.Felices, quibus usus adest! ego nescia rerumDifficilem culpae suspicor esse viam.Ipse malo metus est; iam nunc confundor, et omnesIn nostris oculos vultibus esse reor.Nec reor hoc falso; sensi mala murmura vulgi,Et quasdam voces rettulit Aethra mihi.At tu dissimula, nisi si desistere mavis!Sed cur desistas? dissimulare potes.Lude, sed occulte! maior, non maxima, nobisEst data libertas, quod Menelaus abest.Ille quidem procul est, ita re cogente, profectus;Magna fuit subitae iustaque causa viae —Aut mihi sic visum est. ego, cum dubitaret an iret,'Quam primum,' dixi, 'fac rediturus eas!'Omine laetatus dedit oscula, 'res' que 'domusqueEt tibi sit curae Troicus hospes,' ait.