Regna Iovis coniunx, virtutem filia iactat;Ipse potens dubito fortis an esse velim.Dulce Venus risit; 'nec te, Pari, munera tangantUtraque suspensi plena timoris!' ait;'Nos dabimus, quod ames, et pulchrae filia LedaeIbit in amplexus pulchrior illa tuos!'Dixit, et ex aequo donis formaque probatisVictorem caelo rettulit illa pedem.Interea — credo versis ad prospera fatis —Regius adgnoscor per rata signa puer.Laeta domus nato post tempora longa recepto est,Addit et ad festos hunc quoque Troia diem.Utque ego te cupio, sic me cupiere puellae;Multarum votum sola tenere potes!Nec tantum regum natae petiere ducumque,Sed nymphis etiam curaque amorque fui.Quam super Oenones faciem mirarer? in orbeNec Priamo est a te dignior ulla nurus.Sed mihi cunctarum subeunt fastidia, postquamConiugii spes est, Tyndari, facta tui.Te vigilans oculis, animo te nocte videbam,Lumina cum placido victa sopore iacent.Quid facies praesens, quae nondum visa placebas?Ardebam, quamvis hic procul ignis erat,Nec potui debere mihi spem longius istam,Caerulea peterem quin mea vota via.Troica caeduntur Phrygia pineta securiQuaeque erat aequoreis utilis arbor aquis;Ardua proceris spoliantur Gargara silvis,Innumerasque mihi longa dat Ida trabes.Fundatura citas flectuntur robora naves,Texitur et costis panda carina suis.Addimus antennas et vela sequentia malo;Accipit et pictos puppis adunca deos;Qua tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvoSponsor coniugii stat dea picta tui.Inposita est factae postquam manus ultima classi,Protinus Aegaeis ire lubebat aquis —At pater et genetrix inhibent mea vota rogandoPropositumque pia voce morantur iter;