Tunc ego iurabo quaevis tibi numina mequeAdstringam verbis in sacra vestra meis;Tunc ego, si non est fallax fiducia nostri,Efficiam praesens, ut mea regna petas.Si pudet et metuis ne me videare secuta,Ipse reus sine te criminis huius ero;Nam sequar Aegidae factum fratrumque tuorum.Exemplo tangi non propiore potes.Te rapuit Theseus, geminas Leucippidas illi;Quartus in exemplis adnumerabor ego.Troica classis adest armis instructa virisque;Iam facient celeres remus et aura vias.Ibis Dardanias ingens regina per urbes,Teque novam credet vulgus adesse deam,Quaque feres gressus, adolebunt cinnama flammae,Caesaque sanguineam victima planget humum.Dona pater fratresque et cum genetrice sororesIliadesque omnes totaque Troia dabit.Ei mihi! pars a me vix dicitur ulla futuri.Plura feres, quam quae littera nostra refert.Nec tu rapta time, ne nos fera bella sequantur,Concitet et vires Graecia magna suas.Tot prius abductis ecqua est repetita per arma?Crede mihi, vanos res habet ista metus.Nomine ceperunt Aquilonis Erechthida Thraces,Et tuta a bello Bistonis ora fuit;Phasida puppe nova vexit Pagasaeus Iason,Laesa neque est Colcha Thessala terra manu.Te quoque qui rapuit, rapuit Minoida Theseus;Nulla tamen Minos Cretas ad arma vocat.Terror in his ipso maior solet esse periclo,Quaeque timere licet, pertimuisse pudet.Finge tamen, si vis, ingens consurgere bellum —Et mihi sunt vires, et mea tela nocent.Nec minor est Asiae quam vestrae copia terrae;Illa viris dives, dives abundat equis.Nec plus Atrides animi Menelaus habebitQuam Paris aut armis anteferendus erit.Paene puer caesis abducta armenta recepi,Hostibus et causam nominis inde tuli;