Parce datum fatis, Helene, contemnere amorem —Sic habeas faciles in tua vota deos!Multa quidem subeunt; sed coram ut plura loquamur,Excipe me lecto nocte silente tuo.An pudet et metuis Venerem temerare maritamCastaque legitimi fallere iura tori?A, nimium simplex Helene, ne rustica dicam,Hanc faciem culpa posse carere putas?Aut faciem mutes aut sis non dura, necesse est;Lis est cum forma magna pudicitiae.Iuppiter his gaudet, gaudet Venus aurea furtis;Haec tibi nempe patrem furta dedere Iovem.Vix fieri, si sunt vires in semine morum,Et Iovis et Ledae filia casta potest.Casta tamen tum sis, cum te mea Troia tenebit,Et tua sim, quaeso, crimina solus ego.Nunc ea peccemus quae corriget hora iugalis,Si modo promisit non mihi vana Venus!Ipse tibi hoc suadet rebus, non voce, maritus,Neve sui furtis hospitis obstet, abest.Non habuit tempus, quo Cresia regna videret,Aptius — o mira calliditate virum!'Res, et ut Idaei mando tibi,' dixit iturus,'Curam pro nobis hospitis, uxor, agas.'Neclegis absentis, testor, mandata mariti!Cura tibi non est hospitis ulla tui.Huncine tu speras, hominem sine pectore, dotesPosse satis formae, Tyndari, nosse tuae?Falleris — ignorat; nec, si bona magna putaret,Quae tenet, externo crederet illa viro.Ut te nec mea vox nec te meus incitet ardor,Cogimur ipsius commoditate frui —Aut erimus stulti, sic ut superemus et ipsum,Si tam securum tempus abibit iners.Paene suis ad te manibus deducit amantem;Utere mandantis simplicitate viri!Sola iaces viduo tam longa nocte cubili;In viduo iaceo solus et ipse toro.Te mihi meque tibi communia gaudia iungant;Candidior medio nox erit illa die.