A, quotiens lacrimis venientibus ora reflexi,Ne causam fletus quaereret ille mei!A, quotiens aliquem narravi potus amorem,Ad vulnus referens singula verba meum,Indiciumque mei ficto sub nomine feci!Ille ego, si nescis, verus amator eram.Quin etiam, ut possem verbis petulantius uti,Non semel ebrietas est simulata mihi.Prodita sunt, memini, tunica tua pectora laxaAtque oculis aditum nuda dedere meis —Pectora vel puris nivibus vel lacte tuamveComplexo matrem candidiora Iove.Dum stupeo visis — nam pocula forte tenebam —Tortilis a digitis excidit ansa meis.Oscula si natae dederas, ego protinus illaHermiones tenero laetus ab ore tuli.Et modo cantabam veteres resupinus amores,Et modo per nutum signa tegenda dabam.Et comitum primas, Clymenen Aethramque, tuarumAusus sum blandis nuper adire sonis,Quae mihi non aliud, quam formidare, locutaeOrantis medias deseruere preces.Di facerent, pretium magni certaminis esses,Teque suo posset victor habere toro! —Ut tulit Hippomenes Schoeneida praemia cursus,Venit ut in Phrygios Hippodamia sinus,Ut ferus Alcides Acheloia cornua fregit,Dum petit amplexus, Deianira, tuos.Nostra per has leges audacia fortiter isset,Teque mei scires esse laboris opus.Nunc mihi nil superest nisi te, formosa, precari,Amplectique tuos, si patiare, pedes.O decus, o praesens geminorum gloria fratrum,O Iove digna viro, ni Iove nata fores,Aut ego Sigeos repetam te coniuge portus,Aut hic Taenaria contegar exul humo!Non mea sunt summa leviter destricta sagittaPectora; descendit vulnus ad ossa meum!Hoc mihi — nam repeto — fore, ut a caeleste sagittaFigar, erat verax vaticinata soror.